monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XV.Qualiter Ioannes tractaverit Augustam. <<<     >>> XVII.De secunda depositione Ioannis, et de schismate facto propter eum.

Cassiodorus, 10, CAPUT XVI.De insidiis quae Ioanni fiebant.

1 Interea quidam homo comprehensus est qui Ioannem volebat occidere; traditusque ad supplicium praefecto, a Ioanne ne perimeretur ereptus est. Postea vero etiam Elpidii presbyteri servus, cursu in episcopum accedens, eum interimere nitebatur. Et dum a quodam teneretur, et ipsum repente percussit, simul et alium astantem, et tertium.
2 Tunc clamore facto multis convenientibus, plurimos interemit, novissime tentus, et traditus est. Ex illo tempore Ioannem populus custodiebat noctibus et diebus, ad eius circumsedentes domum. [SOZOMEN., lib. VIII, cap. 21, p. 787.]
Cassiodorus HOME

bav824.303 bnf1603.212